honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit
Altissimus
a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem
disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu
magnatorum conlaudabitur
Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non
abhorrebit illi
nonne a ligno indulcata est amara aqua
ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini
scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis
in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit
pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non
consummabuntur opera eius
pax enim Dei super faciem terrae
fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et
ipse curabit te
averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda
cor tuum
da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua
oblationem et da locum medico
etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam
opera eius sunt necessaria
est enim tempus quando in manus eorum incurras
ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum
et sanitatem propter conversationem illorum
qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in
manus medici
fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus
incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et
non despicias sepulturam illius
propter delaturam amare fer luctum illius uno die et
consolare propter tristitiam
[]
a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et
tristitia cordis flectet cervicem
in abductione permanet tristitia et substantia inopis
secundum cor eius
non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et
memento novissimorum
noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil
proderis et te ipsum pessimabis
memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et
tibi hodie
in requie mortui requiescere fac memoriam eius et
consolare illum in exitu spiritus sui
sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur
actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur
qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves
agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in
filiis taurorum
cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in
sagina vaccarum
sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem
transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius
variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et
vigilia sua perficit opus
sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans
opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis
concertatur
vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem
vasi oculi eius
cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua
ornabit in consummatione
sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis
rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum
et innumera est omnis operatio eius
in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit
virtutem suam
cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua
mundabit fornacem
omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in
arte sua sapiens est
sine his omnibus non aedificatur civitas
et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non
transilient
super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii
non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et
in parabolis non invenientur
sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in
operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in
lege Altissimi